Last active
August 29, 2015 14:11
-
-
Save decretist/169f29ca2cfd19afc15d to your computer and use it in GitHub Desktop.
Vat.lat.4982 text of Capitulare Carisiacense (873)
This file contains hidden or bidirectional Unicode text that may be interpreted or compiled differently than what appears below. To review, open the file in an editor that reveals hidden Unicode characters.
Learn more about bidirectional Unicode characters
c. 1. | |
Quia necesse est ut quod male reincrescit iterum recidatur de constitutionibus | |
antecessorum nostrorum et nostris quae in illorum et nostris capitulis constitutae sunt | |
ad resecanda mala quae specialiter iterum reemergunt missis et comitibus | |
nostris exequenda proponimus idest ut quando missi vel comites nostri | |
latronem vel aliquem malefactorem vel infidelem nostrum forbannierint hoc | |
nobis in nostro palatio, et alijs missis, et comitibus scire faciant, ut si ad nostram | |
curtem venerit inde faciamus quod nostrum est. Et si de uno missatico | |
vel Comitatu in alium missaticum, vel comitatum fugerit missus vel comes | |
<page> | |
In cuius missaticum fugerit per fideiussores constringat ut velit nolit illuc | |
reueniat, et ibi malum emendet ubi illud perpetrauit, et si fideiussores non ha- | |
buerit sub custodia illum habeat donec ad illum comitem in cuius comitatu | |
forbannitus fuerit illum reuenire faciat, et si alodem habuerit vel in illo | |
comitatu unde fugit vel in illo comitatu ad quem fugit comes ipsum alodem | |
in fiscum recipiat, Et qui talem forbannitum receperit secundum quod constitutum | |
est in capitularibus aui et patris nostri in libro tertio Si Francus est | |
dixi similibus francis iuret quod ipsum latronem vel forbannitum | |
esse non scisset licet pater eius sit aut frater aut propinquus, si hoc iurare | |
non potuerit vel ab alio conuictus fuerit quod latronem vel malefactorem aut | |
infidelem nostrum forbannitum in hospitio suscepisset, sicut ipse forbannitus, et | |
ut infidelis iudicetur. | |
c. 2. | |
Ut comites et missi nostri maximam curam adhibeant | |
quatinus in illorum comitatibus et missaticis populus iusticiam et pacem | |
habeat, et de latronibus extirpandis maximum certamen habeant, et si talis | |
malefactor aut infidelis noster emerserit ut per se illum comprehendere comes | |
in suo comitatu non possit accipiat tam nostros quam Episcoporum vel Abbatum | |
et abbatissarum in suo comitatu commanentes et sic illum persequatur donec | |
comprehendat, et qui ad talem malefactorem accipiendum vocatus fuerit et se | |
inde retraxit ut ad hoc adiutorium non prestet si liber homo fuerit bannum | |
dominicum componat, Et si colonus fuerit lx ictus accipiat, et si talis malefactor | |
in illa persecutione occisus fuerit, qui eum occiderit leudem inde non soluat | |
et nullus inde faidam illi portare praesumat quod si quis facere praesumpserit | |
per certos fideiussores ad nostram praesentiam perducatur. | |
<here> | |
c. 3. | |
De illis liberis hominibus qui infames vel clamodici sunt de testeiis vel latrociniis | |
et rapacitatibus et assalturis vel de infidelitate nostra et cum furto non | |
comprehenduntur si eis iam vita perdonata est propter aliquod malefactum fiat | |
de illis sicut in capitulari avi et patris nostri continetur in libro III capitulo XLVII; et si iam | |
de latrocinio revicti sunt fiat de illis sicut de revictis. Si autem illis adhuc vita | |
perdonata non fuit et revicti non sunt et res et mancipia vel mobile habent fiat | |
de illis sicut in quarto libro capitulorum capitulo XXIX. dicitur cum ad mallum comitis venerint. | |
Si autem ad mallum non venerint banniantur et per res et mancipia vel mobile | |
distringantur ut veniant. Si autem non venerint fiat de illis sicut in capitulari | |
continetur: Et si post secundam comitis admonitionem ad mallum venire noluerint | |
rebus eorum in bannum missis venire et iustitiam reddere compellantur. | |
Et si talis est quem aut parentes aut propter faidam homines accusare noluerint | |
aut ausi non fuerint et cum malefacto comprehensus non fuerit et negaverit | |
iuret cum duodecim talibus Francis quorum testimonium leges publicae non reiciunt | |
quod testeiam vel latrocinium aut rapinam non fecerit; et post haec iuret ipse tantum | |
<page> | |
quod deinceps testeiam vel latrocinium non faciet neque facienti consentiet et | |
si scierit qui haec fecerit illis ministris nostris per quos talis causa emendari | |
debet non celet. Et qui res et mancipia vel mobile non habent per quae | |
distringi possint ut ad mallum veniant et ibi aut se legaliter ut praemisimus | |
excondicant aut si se excondicere non potuerint quod male fecerint legaliter | |
emendent. Post secundam bannitionem comitis si ad mallum non venerint comprehendantur | |
secundum praefatum capitulare libri tertii capitulo LVI quo dicitur: De latronibus | |
qui magnam habent blasphemiam. Quicumque aliquem ex his comprehenderit | |
nullum damnum exinde patiatur.' Comprehensus autem si fideiussores habere | |
potuerit per fideiussores ad mallum adducatur; si fideiussores habere non | |
potuerit a ministris comitis custodiatur et ad mallum perducatur. Et si aliquis | |
eum accusaverit fiat de illo secundum praefatum capitulum libri capitularis. Si | |
autem eum nullus accusaverit excondicat se praedicto modo et iuret 'quod deinceps | |
testeiam vel latrocinium non faciet neque facienti consentiet et si scierit | |
qui hoc faciet non celet ministris regni per quos talis causa emendari debet.' | |
Si vero tales ut praediximus ad mallum adduci non potuerint in forbannum | |
mittantur et de his missi vel comites sicut supra diximus faciant; et de | |
illis qui tales receperint sicut praescripsimus fiat. Si autem fiscalinus noster | |
ita infamis in fiscum nostrum confugerit vel colonus de immunitate | |
in immunitatem confugerit mandet comes iudici nostro vel advocato cuiuscumque | |
casae Dei ut talem infamem in mallo suo praesentet. Et si talem praesentaverit | |
si aliquis eum comprobare voluerit faciat; et si nullus eum comprobare | |
voluerit tamen suam infamiam ad Dei iudicium purget et per | |
illud Dei iudicium aut liberetur aut condemnetur. Si autem iudex | |
noster vel advocatus de casa Dei commonitus talem | |
blasphemum comiti in mallo suo non praesentaverit fiat inde | |
secundum capitulare libri tertii capitulo XXVI. Et si servus alicuius ita | |
clamosus est comes dominum servi commoneat ut eum in mallo praesentet | |
et praesentatum |
Sign up for free
to join this conversation on GitHub.
Already have an account?
Sign in to comment